audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab
utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis
mei
et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae
protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua
abscondit me
et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te
gloriabor
et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane
fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et
opus meum cum Deo meo
et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut
reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et
glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est
fortitudo mea
et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut
sis salus mea usque ad extremum terrae
haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad
contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum
reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter
Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te
haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die
salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus
populi ut suscitares terram et possideres hereditates
dissipatas
ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris
revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua
eorum
non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et
sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum
portabit eos
et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae
exaltabuntur
ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et
mari et isti de terra australi
laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia
consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum
miserebitur
et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est
mei
numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non
misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen
non obliviscar tui
ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis
meis semper
venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te
exibunt
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati
sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his
velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae
nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui
absorbebant te
adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae
angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem
et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis
et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit
ego destituta et sola et isti ubi hic erant
haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et
ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in
ulnis et filias tuas super umeros portabunt
et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu
in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent
et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui
expectant eum
numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a
robusto salvum esse poterit
quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte
tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero
qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo
et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto
sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus
salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob